- MARE
- MAREGallis la mer, Hispanis el mar, Italis il mare, Germanis die zee seu meere, Anglis The sea, Russis Moore, magna est illa aquarum congeries, quae Terram interluit. Eius partes exstantiores sunt maximi eius tractus, quos tabulae et globi repraesentant: nempe Oceanus Atlanticus Mar del Nort: Mare Pacificum Mar del Zur: et Mare Indicum; quae ratione regionum, quas alluunt, diversa sortiuntur nomina, Becmannus Hst. Orbis terr. Baudrand. Mare dividitur in Exterius et Interius: Illud proprie dicitur oceanus, l'Ocean, et in quotuor partes ab omnibus dispescitur in Orbe antiquis cognito. Qua spectat Ortum, vocatur Eous seu Orientalis, Ocean Oriental seu Indien, et a quibusdam mer de la Chine; qua Occasum, Occidentalis seu Atlanticus, Ocean Occi. dental ou Atlantique, ad Boream, Septentrionalis seuScythicus, Ocean Septentrional, Glacial, ou de Tartarie; ad Meridiem, Australis seu Aethiopicus, Ocean Meridional ou Ethiopien. In Orbe autem novo, seu melius in ea parte Orbis recensdetecta et in America, duplex est, nempe mare Boreale, mer du Nort, versus partem Septentrionalem et Orientalem; et mare Austrinum seu Pacificum, mer du Sud ou mer Pacisique. versûs partem Meridionalem et Occidentalem Americae: et pro diversitate regionum, quas alluit, varia deinde sortiturnomina, de quibus postea, Hoc nempe Mare interius multiplex est, videl. mare Mediterraneum, quod proprie etiam mare Internum dicitur la mer Mediterr anee, et eius plurimae sunt partes; mare Balticum, la mer Baltique, mare Caspium seu Hyrcanum, la mer de Bacu, Pontus Euxinus, la mer Noire, sinus Arabicus, la mer Rouge seu la mer de la Mecque, sinus Persicus, Golfe de Perse, seu mer d'Elcatif, mare Album seu sinus, Grandivicensis, la mer Blanche, et Maeotis palus, mer de Zabacche seu de la Tana: Et haec sunt maria interna Orbis antiquis cogniti. Mare Mortuum enim verius est lacus, quam mare, uti mare Galilaeae. In America autem est tantum mare Purpureum, la mer Vermeille, inter novam Hispaniam et Californiam insulam; cum nondum constet, quid sint partes Oceani versus terras Arcticas et sinum Hudsonium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.